509
RAYMVNDI LVLLI
nati, & inspissati per vaporem sui sulfuris, &
caloris naturalis in forma metalli, quemad¬
modum solem & lunam de subtili substantia su¬
orum propriorum mediorum virtute sui primi¬
circularis operis. Ideo in hoc casu supple¬
mus impotentias naturae scilicet faciendo corpo¬
ra dura, mollia, grossaque gracilia adiu¬
torio naturae, quae secum impartit de re ista.
Et liquefacimus & fundimus per putrefa¬
ctionem, quousque ad naturam argenti viui reuersa¬
sint per subtiliationem grossi in simplum, &
reductionem cocti in crudum, & resolutionem
& dissolutionem sicci in humidum. Et omnia
haec opus est facere complementaliter, vt ma¬
teria simplex melius & plus obediat natu¬
rae digestiuę. Quoniam constat iam manifestè
oni sapienti, sicut in principio naturalibus
ostensum est, quòd res subtilis substantię si¬
milis suo toti, sicut corpus simplex homo¬
geneum, est citius mutabile mundatum & ge¬
neratum virtute suae naturae, quam aliud durę
substantiae grossae ac spissae. Et ideo aurum
& argentum dissoluimus in rebus radica¬
libus sui proprij generis, scilicet in liquo¬
re, & per liquorem argentorum viuorum
nostrorum, quorum primum est men¬
struale foetens, quod in prima materia
duorum praedictorum luminarium in¬
trat