62
De secretis nature libellus.
Incipit liber primè distinctionis secretorum
naturę seu quinte essentię sacri doctoris magistri Raymundi Lulii
de insula maioricarum, qui doctrinam eius extractionis & ap¬
plicationis ad corpora humana ad opera terribilia
totius artis medicinę procuranda, & etiam
metallorum transmutationem reserat, qui
est imago omnim librorum super
his tractantium.
CONTRISTATVS ERAT Raymun¬
dus & non modica desolatione repletus,
quoniam tanto tempore laborauerat, vt sua
per terrarum orbem dispergeretur scientia, &
inde modicum effectum consecutus fuerat, &
etiam videns quod ab his a quibus honorari de¬
bebat deridebatur & deducebant ipsum in
ridiculum & sibilum. Et quia etiam videbat quod
Ro. eccle. de sua cura & sententijs & po¬
stulationibus minime curauerat, taliter quod
finis propterquem erant exhibita, minime
sequebatur, & ideo ingressus desertum moe
stus est & voce alta acclamare coepit. De¬
beo ne ferre labores & angustias & tribulationes propter artem & scientiam
quam ipse exhibui? eo quia reputabat tanquam stultus & fantasticus, & sic la¬
mentabatur, & vlulatu magno nauseabat anima eius. Egressus igitur quidam
frater oratorij sancti Benedicti, deambulansque per desertum & orans, cum
audiret vocem timuit, & arbitrabatur feram esse, & silere incepit, stetitque ere¬
ctus & intuens respexit & didicit, quod vox hominis erat, & arbitrabatur
ipsum esse vnum ex fratribus suis. Qui cum descenderet, videns quod habitus Ray¬
mundi non erat talis sicut suus, vidensque sibi barbam prolixam obstupuit, eo
quod nunquam viderat talem hominem in parte illa & dixit ei. Amice quid facis
hic, & cur ploras? Rogo te si placet, dicas mihi. Respondit ei Raymun¬
dus. Amice dimitte me in desolatione mea, quoniam tu nequaquam mihi super
hoc remedium exhibere potes. Contristabor itaque & lamentari non desinam
donec in desolatione mea moriar. Respondit ei Monachus. Deus & dominus
noster Iesus Christus, in quo est perfecta consolatio te non deseret, sed cir¬
cundabit re gaudio & lętitia, nec non rebus his, super quibus lamentaris
ipse qui dedit eis initium, dabit eis finem secuqduim quod tuum cor gliscit. Respondit
Raymundus. Bene noui Christum potestatem habere super omnem creaturam, vt
per ipsum omnis creatura de tribulatione ad gaudium reuertatur. Tamen qua
creaturę aliquando sunt indispositę vt habituentur de tali gratia, non
a ii