62
De secretis nature
vult eis deus tale gratia facere, hoc quidem non ex parte dei, sed ex parte cre¬
aturę causatur. Respondit ei monachus. Omnia sunt deo possibilia, vnde
quamuis tu sis indispositus, potest te ab ista tribulatione liberare. Respondit
ei Raymundus. Iuxta dispositionem materię agit forma. Item potestas dei
& sua iustitia conuertunt, vnde dico quod in potestate ita est essentiale iusti¬
ficare, sicut essentiale posse. Non igitur potest deus aliquid, quin possit cum
iustitia, alias esset destructa vnitas essentialis potestatis & iustitię, ex quo
quidem multa horribilia inconuenientia sequi possent, vnde dico, sicut de¬
us creauit hominem sub ratione bonitatis, vt ratione bonitatis operaret
bonum, ita creauit ipsum sub ratione liberi arbitrij, sub ratione cuius volu¬
it, quod operaretur libere, & ageret bene & libere. Alias enim si libere non ope¬
raretur, esset destructus in homine actus liberi arbitrij, & operando bonum
non haberet meritum, quia ex defectu liberi arbitrij esset in priuatione. &
sic deus esset contra iustitiam, quod est impossibile. Ideo dico, quod me indi¬
sposito, vel quauis alia creatura deus non potest voluntatem eius adimple¬
re. Istud namque non posse non ex parte dei principaliter insurgit, sed ex
parte ineptitudinis creature, quę indisposita est, & insufficiens ad talem
actum, vel gratiam recipere. Videns itaque monachus Raymundum sic loqui, in¬
tellexit ipsum habituatum de magna scientia cui dixit. Amice. In verbis tu¬
is cognoui te habituatum magna scientia, rogo te vt reseres mihi quis es
& quod est nomen tuum, & nomen patrie tuę. Raymundus aunte recusabat,
sed tantum fuit per verba monachi commotus, quod reserauit sibi nomen suum,
nomenque suę patrię. Multo igitur gaudio affectus est monachus eo quod Ray¬
mundum viderat, quem tanto tempore videre affectabat. Et ait ei monachus
Iam diu est, quo ego audiui te magna scientia esse peritum & arte, & etiam tu¬
am artem multum proficere, maxime ad infidelium conuersionem, & etiam ad
notitiam quam plurimorum secretorum nature, quę via medicinali, ac philosophia
attingi possunt. Rogo te igitur Christi amore vt nobiscum magnam miseri¬
cordiam facias, vt ex tua arte, siue scientia habeamus fructum, & vt facias no¬
bis secretissimum compendium de infirmitatum remedijs, quoniam noueris nos
hic diuersimode fore grauatos diuersisque generibus infirmitatum torqueri,
Insuper si placet tibi vt per te reueletur si ars alchimię sit vera, an non, vt
homines non cadant de honore suo ad paupertatem & vltimam desperatio¬
nem. Nam finis artis tuę hęc est, vt.s.extirpentur secte & errores, ac etiam fal¬
sitates. Ait itaque Raymundus. Viginti septem anni sunt, quibus non cesso
laborare, & lecturas maneriei diuersimode componere, sed tam modicos chri¬
sti famulos comperio, quod iam nauseat anima mea super tanto labore sine
vtilitate. Ait monachus. Video affectum anime tuę, qum vis vt tua ars per¬
mundum diuulgetur, & omnes famuli Christi instruantur, qui postea discur¬
rentes per ydiomata linguarum fidem Christi per mundum diuulgent. Sed si tu
hoc, quod a te postulo, opere compleueris, ne dubites, quod scientia tua conse¬
quetur finem propter quem est. Nam & istud oratorium erit forsan initium illi¬