1015
174 DE SECRETIS
Aliud ad idem.
Aiunt nonnulli baccas leucacanthi, seu albispia¬
ni ex vino albo sumptas deturbandis calculis ad¬
modum efficaces esse. Idem.
Ad calculos.
Si in lamina auri purissimi figura leonis scul¬
patur Sole versante in Leone, & Luna non aspi¬
ciente sextam domum, nec domino ascendentis
Saturnum, vel Martem, Lunaque ab illis recedente,
valebit sigillum huiusmodi circa renes gestatum,
ad saeuissimos illorum dolores, & cruciatus. Et si
componantur trochisci ex puluere selecti olibani
cum hircino sanguine, imprimanturque in dicta
Lamina, & siccati soluantur in vino albo quod à
ieiuno bibatur, mirabilem effectum hebebunt ad¬
uersus calculos renum, & vesicae lapidem. Andreas
Cordubensis ad summum Pontif. Gregorium, & Albertus
Magnus.
Aliud ad idem.
Omnia genera lapidum, qui in capitibus piscium
reperiuntur, trita, & cum vino exhibita, colicum
dolorem compescunt, & calculum qui in renibus
defixus iacet, atterunt, & comminuunt. Galenus,
& Auicenna.
Aliud ad idem.
Aduersus calculum multi de experientia ma¬
gnificant puluerem pellis lucij piscis, cum aqua
parietariae ex vino albo haustam. Alij idem polli¬
centur de pelle piscis barbatuli, & stillatitia aqua
herbae, quàm argentariam vocant. Mizaldus.
Aliud aduersus calculum.
Puluis vitri ab Abenzoare in hunc fit modum.
Frustum