1015
LIBER V. 175
Frustum vitri crystallini densum & perspicuum
terebinthina resina illinitur, & prunis imponitur,
donec incandescat. Aqua extinctum, iterum illi¬
nitur, excoquitur, & restringuitur. Vbi id septies
iteratum erit, in subtilissimum puluerem atteri¬
tur. Ex eo pondus aurei, vel drachmae vnius ex
vino albo, calculos efficaciter comminuit. Galenus
& Auicenna.
Aliud optimum.
Passerculus troglodytes vocatus, qui omnium
auicularum, excepto regulo, minimus spectatur,
& iuxta saepes ac muros victum quaeritat, vola¬
tumque perbrenem facit, naturalem vim admira¬
ione dignam habet: Sale enim conditus, & crudus
in cibo acceptus, concretos calculos lotio expel¬
lit, & ne renascantur prohibet, ac morbum perfe¬
ctè sanat. Conditur optimè pennis euulsis, atque
inde largo sale adobrutus, arefactus commeditur.
Si plures adfuerint, coqui possunt more aliarum
auicularum. Possunt etiam non deplumes vri in
olla operta, & cinis vnius vsti, cum pauco pipere
& cinnamomo exhiberi. Sunt qui viuum pennis
praeuulsis sale condiant, quod melius est. Alij assa¬
tos edunt integros, ita vt nihil ex eis praeter pen¬
nas abijciant. Aetius & P. Aegineta.
Ad calculos.
Gummi cerasorum in vino albo solutum, con¬
tra calculum profuisse, certo experimento com¬
pertum est. Mizaldus.
Aliud optimum.
Accipe aquae vitae optimae, olei amygdalarum