509
RAYMVNDI LVLLI
salsaturam sulfureitatis comburentis &
ardentis, quae venit in labe & macula ori¬
ginali nostri menstrualis, quod est nostri
lapidis corruptio. Et ideo terra corporum
calcinatur post extractionem aeris ad fi¬
nem, quòd de sulfureitatibus salsis & com¬
bustibilibus bene purgetur & depuretur.
Apparet ergo, quòd si talis materia com¬
bustibilis non fuisset posita per corrupti¬
onem lapidis in suo principio, quòd nun¬
quam oporteret eum purgare. Et cùm sic
sit, necesse est, quòd post corruptionem
lapidis compositum depuretur ab omni¬
bus suis immunditijs post separationem
illius per quatuor elementa per distillati¬
onem & calcinationem, antequam Mer¬
curius corpori coniungatur pro incipien¬
da reali praeparatione, quae est lapidis no¬
stri creatio, scilicet praeparationem, quam
natura facit per dissolutionem corporis,
& congelationem spiritus, cui naturę sim¬
plae prudenter artifex ministrare debet
materiam, per illum modum, quem natu¬
ra requirit in actibus suis. Et ideo neces¬
sarium est, quòd lapis per quatuor elemen¬
ta diuidatur, & ista diuisio solutio est, quę
facta est ad finem, quòd substantia lapi¬
dis facta sit mundissima, & quòd totum
non