509
THEORICA.
117
non sit nisi purus Mercurius, qui portat
in proprietate naturam fixandi & funden¬
di. Quando igitur vis corpus post suam¬
calcinationem dissolui, illud cum argen¬
to viuo dissolue, quod exiuit ab eo bene,
purgatum atque mundatum per septenam
distillationem, quia tunc corpus est mul¬
tùm dissolutioni habilitatum, & argentum
viuum est multum efficax ad penetran¬
dum illud, & ad intrandum per spongio¬
sitatem corporis sui, in qua spiritus con¬
gelatur beneficio dissolutionis naturae fi¬
xae, corporis ac illius mixtionis cum argen¬
to viuo. Et fili si nos intelligis, haec est no¬
stra dissolutio solemnis, quae fit per con¬
gelationem spiritus, & sine illa non. Item
nos intelligas, quòd elementorum sepa¬
ratio fieri possit, nisi post eorum putrefa¬
ctionem, per quam spiritus miscetur cum
corpore, & cum suis elementis, & illa fa¬
cit volatilia, sicut in eorum separationi¬
bus apparet. Ideo sunt elementa digesta,
& putrefacta in eorum fecibus, adeo, quòd
illud quod bene digestum est, erit pro sa¬
tisfaciendo voluntati naturae, vt bene se¬
parari possit, & postea inhumari. Et facias
res separatas inhumari, vt iterum melius
separari possint, & fiant argentum viuum
ad
Q v