821
700 ANDREAE LIBAVII D.
minerale, & similia inuenire; nec desunt
nobis Sambuci, taedae, & alia ex quibus ex¬
tractae vires morbo opponantur. Nec in
quartana spiritum vitrioli ignoramus, nec
tartarum, nec essentiam Lazuli, Ellebo¬
ri, sennae &c. Ita in cancro tum illis vti¬
possumus internis, tum externis, ol. plum¬
bi, aq. Sulphuris; aq antimonij, arseni¬
co praeparato; ol. aeris & aliis. Sed nec de¬
sunt mitiora, minusque operosa, vt &
pręsenti necessitati; & voluntati aegrotorumque
fortunis respondere medicina possit. Si vos
nulla vtimini purgatione in illis, quorsum
praescribitis purgantia, eaque saeuissima?
Si a te id fieri neges; a Paracelsicis deficis,
& te non illum esse, quem ambitiosi illi
tituli designant, ostendis. Admonendi ta¬
men hic sunt etiam nostri, vt sua supina
negligentia, fastidioque turpi nolint pro¬
stituere medicinam.
Eo enim vitio euenit vt triobolares ho¬
mines, agyrtae, fugitiui nebulones, & alij
eius fecis, melius calleant chymiam, quam
ex Galenicis quidam, saepe ignorantes quo¬
modo aqua rosacea destillari debeat, ne¬
dum aliud grauius scirent. Vnde etiam il¬
lud incommodum est, vt Summates de Ga¬
lenicis non admodum honorifice senti¬
ant, & non solita in aliis artibus alacritate
liberalitateque in academiis ordinem me¬
dicum
Ad medicos
Galenicos
quosdam ni¬
mis delica¬
tos, & super
ciliose inso¬
lentes.
Galenici
quidam ven¬
tres suam di¬
gnitatem pro¬
stituunt apud
plebem & opti¬
mates.