821
ANTIGRAMANIA. 701
dicum complectantur. Est autem hoc
quoque valde culpandum in istis ventri¬
bus pigris, quod nihil addiscere curent,
contenti praescriptis ex veterum & ple¬
runque male intellectorum commentis.
Hoc cum sciant aduersarij, exultant tri¬
umphantque impune, medicis illis ne his¬
cere quidem in eos ausis, nisi aliquid con¬
uitij excidat rursum. Sed hoc est pene con¬
mune artibus malum. Ego illos aqualicu¬
los potius quam medicos, Galeni pyretum
& nomen prae se ferre agnosco; a laborioso
vero Galeno tantum abesse puto, quan¬
tùm ab industria inertia, ab alacritate se¬
gnities. Boni & seduli postremas tenent;
industrij paratique mendicant. At pin¬
gues omasi, quibus autoritas ex ventre
petitur, prima occupant subsellia: in qui¬
bus illud teterrimum & vitiosissimum fal¬
sariorum genus est, quod omnem dam¬
nat chymian, & ad viuum depictum est a
Neoparacelso nostro. Eiusmodi fuci adeo
procaces sunt, vt chymicam medicinam et¬
iam veneni nomine infamare ausint. Sed
illi vicissim iuste accipiuntur, irrisi à quo¬
uis furnario ministro. Porro Neopara¬
celsus ait mercurij auxilium omnibus infi¬
delium medicorum libris incognitum es¬
se. Si de morbo Gallico vsum eius intelli¬
git; vere quidem sit locutus. At simpliciter
ita
Falsi Gale¬
nici infa¬
mant etiam
veram chy¬
miam.
De hydrar¬
gyro.