509
THEORICA.
118
uersali. Et quòd totius magisterij effe¬
ctus non est nisi multiplicatio
virtutum substantialium
in essentias quintas.
CAP. LXIIII.
Memoriae nos ducimus & reduci¬
mus, quòd totum illud, quod in
libris nostris determinamus, quòd effe¬
ctus totius magisterij non est aliud in to¬
tali summa, quam multiplicatio tincturae
adhęrentis in natura omnibus generibus
metallorum. Et tinctura metallica in sum¬
ma vniuersali non est nisi sulfur, ex quo
fit multiplicatio per suum proprium calo¬
rem naturalem in ar. viui substantia dige¬
rente illud & conuertente in substantiam
sulfuris per certum digestionis modum.
Ergo multiplicatio tincturae non est nisi
per augmentationem & multiplicationem ca¬
loris naturalis, qui est sulfur non vrens nec
ardens in materia argenti viui. Cum certum sit, quòd
psum est materia metallorum, & substantia eo¬
rum, in qua eorum claritas infixa est, quia me¬
talla non indigent, nisi substantiali tinctura,
in qua tinctura sulfur infigitur & tenetur.
Et necesse est, quòd sit de eorum metallorum
salua