509
RAYMVNDI LVLLI
salua & custodita ab omni combustione
& effectiua omnis fusionis, & amabilis,
& placens omnibus metallis. Et ideo ne¬
cesse est, quòd tinctura sulfuris talem in¬
sequatur substantiam, & quòd in illo collo¬
cetur, si vis quòdsit metallorum tinctura, &
quòd dicta substantia sit talis, quòd fixari
possit sine consumptione suae humidita¬
tis sine reuersione, aut recursu illius in
terram, & sine crematione & combustio¬
ne suae propriae substantiae, & omne hoc
est in argento viuo. Quare notandum est,
quòd ipsum causa est perfectionis ad ne¬
cessitatem metallorum, quia ipsum est suf¬
ficiens in quolibet gradu fusionum cum
ignitione, sicut demonstrat aurum & ar¬
gentum, ferrum & cuprum. Aut sine igni¬
tione, vt patet in plumbo & stagno. Et
hoc est per bonam adhaerentiam omnium
partium suarum in fortitudinem suae no¬
bilis mixtionis. Ideo fili si aliquo modo
inspissare possis ipsum per ignem sub con¬
seruatione suae humiditatis, nullo tempo¬
re se corrumpi permittit, neque per flam¬
mam furiosam vnquam in fumum rece¬
det per aggrauationem ponderosam, quan¬
in se habet, & per carentiam adustionis
omnis quam habet. Veruntamen istam
inspissa¬