509
THEORICA.
119
in spissationem non possumus facere de
argento viuo vulgari, sed de nostro phi¬
losophico, cùm in suo effectu habeat sub¬
stantiam inspissandi, & fit per opus secundi
aut tertij gradus. Si ergo manifestè perfe¬
ctum est in omnibus suis partibus non
curemus de aliqua probatione, cùm visi¬
bilis experientia nobis demonstrauerit.
Nam quando fixatur, tam magna venit in¬
de tinctura exuberatae refectionis, & in
tanto splendore, quòd vix posset expri¬
mi. Medium est adiungendi tincturas, nam
cum eis miscetur per minima, & in pro¬
fundiori ipsorum naturaliter adhaeret,
quia est de natura illorum metallorum &
specialiter solis & lunae, quae sunt tinctura¬
omnium aliorum metallorum imperfe¬
ctorum. Et ideo tibi in doctrina relinqui¬
mus, quod necessarium est, quòd tinctu¬
ra sulfuris & ignis, quae est in materia ar¬
genti viui complexionalis sit confixus in
propria substantia dicti argenti viui, cùm
sit materia metallotum ad finem, vt tin¬
ctura mediante materia in qua colligatur
per communitatem suae naturae possit ad¬
di, & adiungi metallorum profundo rati¬
one argenti viui, in quo dicta tinctura
infixa est, & adhaereat sine separatione. Et
si