62
Libellus
rectificationem. Sed dico tibi quod ter sufficit recuficari & bene claudere,
vt spiritus comburens non exalet, quia in hoc quam plures errauerunt vsque ad
septies arbitrantes rectificari. Est aut tibi fili mi signum infallibile, postquam
videris, quod zuccharum madefactum in illa positum ad flammam comburatur similiter
aqua. Postquam autem sic habueris aquam pręparatam, tu habes materiam, de quam quin¬
ta essentia trahitur ad actum, quę est vna principalis, de qua intendimus in li¬
bro hoc. Accipe igitur illam, & pone in vase quod circulationis appellatur vel
in pellicano, quod dicitur vas hermetis, quorum forma inferius apparebit,
& claude fortissime foramen cum olibano, vel mastice molli, vel viua cal¬
ce mixta cum ouorum albumine, & ponas in fimo calidissimo per sui natu¬
ram, aut in vinacia, quibus nullus calor per accidens attribuitur, quod fili facere
potes. si in quantitate magna posueris de qualibet istarum rerum ad angulum
domus: quę quantitas sit.XXX. onera gerularia. Hoc esse oportet vt calor
non deficiat vasis, quia si calor deficeret, corrumperetur aquę circulatio, & quod
quęrimus non fieret, si non calor continuus ei administratus fuerit per
continuas circulationes. Nostra. 5. essentia separatur in colore coeli, quod
videre potes per diametralem lineam, quę partem superiorem.s.quintam essentiam
diuidit ab inferiori.s.a faecibus, quę sunt in colore turbido. Est autem na¬
tura ista quasi incorruptibilis & immutabilis, ex eo quia ad tantam glo¬
rificationem deueniet. Nam & ita habet respectu totius corporis mun¬
di, illo modo quod per artificium mutari potest natura.
Canon secundus, in quo continetur scientia, qualiter no¬
stra quinta essentia ab artista cognosci potest.
Facta per multos dies in vase circulatione inferius descripta, aut in
vase hermetis continuatio circulationis aperies foramen, quod cum dicto
clausore obstruxisti, & si odor supra mirabilis exeat, ita quod nulla mundi
fragrantia ei comparari valeat, in tantum quod vas positum ad angulum domus mira¬
culo inuisibili trahit omnes intrantes, aut vase posito supra turrim trahit
omnes aues, quibus omnibus odor nares atrigerit, ita quod circa seipsum stare faci¬
at, tunc habebis fili nostram quintam essentiam, quę aliter dicitur mercurius ve¬
getabilis ad tuum libitum, vt applices in magisterio metallorum transmutati¬
onis. Quod si non inueneris influxum attractionis reclude vas vt prius et
pone in loco prius assignato, & stet ibi donec consequaris signum prędi¬
ctum. Hęc vero quinta essentia sic glorificata non habebit illum odorem
nisi corpus sit dissolutum in ea & illum ardorem in ore tuo sicut aqua ardens,
hęc quidem vocatur a philosophis clauis totius artis philosophię: & tam coe¬
lum quam nostraquinta essentia, quę eius adiutorio venit ad tantam subli¬
mitarem nobili forma sunt impleta, & subtilissimam materiam habent: vt per
se solum: & cum stellis terrenis: quas supra diximus: faciat operator huius
operis miracula supra terram.
Canon tertius qualiter nostra quinta essentia: seu vegetabilis mercurius ha¬
beri potest sine magnis expensis pro his que altissimam paupertatem obseruant.
b