62
De secretis nature
Sed omnia in ipsa sunt aggregata in tam subtili materia, & in forma tam
subtili, & tam simplicitati propinqua respectiuo modo, sicut in oculo ba¬
silisci, vt per experientiam patet in curatione morborum, & in metallorum
transmutatione, & in preciosorum lapidum confectione. ¶Non autem fili mi in¬
telligas solum de vna specifica nos hoc dixisse, sed in generali de quibuscumque
quinque essentijs, iuxta suum modum & operationem. Hanc vero naturam philoso¬
phi fili mi vocauerunt coelum, quem sicut coelum influit in nobis aliquiu calorem,
aliqi humiditatem. & cu. sic quinta essentia in corporibus humanis ad arti¬
stę placitum. Et quidam naturam istam ad vnum contractam dixerunt menstruum, quia
menstrui proprietatem retinet, vt in libro tertio dicemus. Scimus namque istam
naturam modernis esse occultam, & ipsos poenitus de eius veritate nihil per¬
pendere. ¶Huic vero coelo applicamus stellas suas, que sunt plantę, lapi¬
des, & metalla, vt communibus omnibus in nobis vitam & salutem. Fili mi hanc
naturam princeps medicorum hypocras scire medicis pręmisit dicens in progno¬
sticis. Est et iam quoddam coeleste, quod ipsum medicum pręuidere oportet, cuius
si tanta sit prudentia, fit admirabilius nimiumque stupendum, non ne illius est
vt fieri rerum periculum omnino prohibeat, aut salutem competenti adminicu¬
lo tolerabilius faciat, quasi dicat, quod sic. Certe fili mi verum dixit hypo¬
cras, quia futurum periculum euitari potest a corporibus, ex eo quia omnem incor¬
ruptibilitatem, ex qua infirmitas, prouenire potest expellit & humores inę¬
quatos ęquat. Aut postquam infirmitatem prospexerit, competenti adminiculo ad¬
ministrato tolerabilius facit, quia infirmum liberat deus. ¶Preterea Fili mi
admirabilis est sapientia magistri hanc naturam cognoscentis, quia cum hac
natura talia opera in medicina condit quod videatur miracula facere. ¶Gale¬
nus enim veritatem huius narrare noluit, quia ipse dixit aeris dispositionem nos
continentis, vt videtur in glos. prognostice. His etiam modernis reuelata est
hęc natura per Ioan. damascenum in libro de simplicibus medicinis in prin¬
cipio dicentem. Nulla est causa quęrenda nisi a coelo, sed a quo coelo assigna¬
re noluit. Sed solum tibi fili hoc est per nos reuelatum, vt deum intelligas ames
& recolas, & sis memor finis tui, omnia ad honorem & laudem dei applicando.
Dec est pars secunoa prime distinctionis seu
primi libri, quę docet trahere quintam essentiam a plantis, & primo à vino
vnde incipit canon primus, qui intellectum regulat in hac operatione.
Non reputes nos mendacium dixisse in hoc, quod de quinta essentia
pręmisimus. Quare fili scias: quod nullus modernorum sciuit nec ad
eius peruenit notitiam: nec vidimus in diebus nostris: quod quis intel¬
ligeret de hoc quicquam scilicet de secreto & magisterio eius. ¶Igitur in
nomine dameni nostri Iesu Christi. Accipe vinum rubeum vel album: & sit de me¬
liori quod poterit reperiri: vel saltem capias vinum: quod non sit acetosum
quo vis modo: neque parum: neque nimium: & distilla aquam ardentem, sicut con¬
suetum est per cannas brachiales eris: & postea rectifica illam quanter ad maiorem