821
706 ANDREAE LIBAVII D.
Duo itaque quorum alterum verius alte¬
ro; non simul scientiam gignunt; sed pri¬
us abolet posterius. Neoparacelsi tamen
[GR]πίστεις[/GR] non ferunt hanc sententiam. Volunt
enim exposteriore non existere veram sci¬
entiam, sed ex priore. Fallitur autem tur¬
piter. Aristoteles vult primam scientiam
esse ex immediatis; non negans etiam
tunc sciri, si quis per ea cognouit, quae ex
primis dependent, veluti per definitio¬
nem quae ex causis essentialibus primis ex¬
tructa est. Id quod in metaphys. lib. 3.
tex. 10. est, cum singula cognoscamus
per definitiones: Principia vero defini¬
tionum sint genera: necesse est definito¬
rum etiam principia genera esse. Vbi
scientiam per definitiones esse docet; at
nihilominus definitionum sunt alia prin¬
cipia &c. Sententia quam ex philos. al¬
legat non repugnat dictis. Ita inquit:
[GR][unchecked]μέχρι τούτου ζητοῦμεν τὸ διά τι, καὶ τότε ὁιόμεθα
εἰδέναι, ὅταν μὴ τι ἄλλο, τοῦτο γινόμενον, ὅν.
τέλος γὰρ καὶ πέρας τὸ ἔχατον οὕτως ὀεῖν.[/unchecked][/GR] Quae¬
rit demonstrationes inter, quaenam sit
melior, vniuersalis an particularis; dicit¬
que quod illa & inter alia argumenta af¬
fert modo positum, quod scilicet quan¬
do ad vniuersale peruentum sit, porro,
inquirere cessemus, & putemus nos
tunc rem omnino scire, cum non su¬
per
Scientia vel
ex primis vel
dependenti¬
bus ex illis.
Explicatio
sententiae
Arist.