509
THEORICA.
129
tudine vincit parem suum in bello. Ideo
necesse est, quod virtus aquae non sepa¬
ret calorem naturalem, quia pro modico
resolueretur & dissolueretur ipsius vege¬
tabilis virtus, & conuerteretur in naturam
aquae, sed in maiori calore. Et huius rei
dat exemplum natura, quòd fortior de¬
biliorem vincit propter minorem succur¬
sum. quare considera, ne ille minor suc¬
cessus superet, postquam vis cum sensu
gere. Nam opus est, quòd sicut aqua vin¬
cit sulfur, & vertit eum per dissolutionem
ad naturam suam, tali modo non est opus,
quòd sulfur habeat potestatem vincendi
argentum viuum. Nam primò vicit eum,
& ipsum vertit per congelationem ad pro¬
prietatem suae nobilis naturae, & prose¬
quendi eam, & terminandi ad propriam
naturam argenti fini, clari & preciosi. Et
haec conuersio fit per reuersionem diffe¬
rentiae, quae mouetur à concordantia, si¬
cut ostendit ratio naturalis, & experientia
nobis certificauit confortando virtutem
lapidis ei condonando tantum succur¬
sum, & quousque habeat potentiam con¬
uertendi argentum viuum nostrum, quod
quidem primò ad sui similitudinem suis
virtutibus eum conuertit. Fili quoniam
omnium
S