509
RAYMVNDI LVLLI
plicabitur in ore rustici. Quare manifestè
patet, quòd nisi ratione euidenti ac discre¬
ta dispositio virtutis proprietariae non est
cognita per consideratam artis nunquam
sciet credere illam virtutem, quae cremen¬
tùm facta est per viam confortationis &
debilitationis. Nam confortatio vnius
non potest fieri sine debilitatione alteri¬
us, sicut manifestè patuit omni tempo¬
re, & apparebit in dispositione lapidis no¬
stri.
Quomodo debilitatio vnius est confor¬
tatio alterius. Et quomodo per
confortationem virtutis
mineralis generatur.
lapis noster.
CAP. LXIX.
Fili omnis debilitatio corporis dissolu¬
tio est, & omnis dissolutio ipsius est
eius labilitas temperamenti. Et omne tem¬
peramentum est restauratio rei deperdi¬
tae, & ideo conuenit cùm lapis noster ha¬
beat debilitari per dissolutionem, diui¬
sionem & corruptionem, quòd virtus
quae in qua indiuidua naturae fugiunt in
omni¬