1015
204 DE SECRETIS
Cum autem hoc vti volueris, partem vulnere du¬
plo maiorem, inde praecisam instar cataplasmatis
vulneri imponito, sanguinis effusio statim sup¬
primetur, quod certo experimento in plurimis
est comprobatum. Idem.
Escharoticum sine dolore.
Fit escharoticum absque dolore, facile, quod cu¬
tem pertundit in horis 24. Si sana est cutis, ipsum
solo corio circumdatum imponitur: sin autem sa¬
nies, vt in suppurationibus subest. locus aceto
cerrimo lauatur. Constat medicamentum è tene¬
ro sapone & calce viua tenuissimè mixtis, adeô vt
in vnguenti formam transeat: Cardanus.
Vlceris maligi preodigiosa curatio.
Gallorum Regis frater natu minor laborabat
vlcere pessimo, prodigiosaeque turpitudinis: cura¬
tus est afflatu perpetuo pueri annum agentis
duodecimum. Nec absque ratione: spiritus enim
à corde impubis, aetate firma tamen, syncerus est,
ac corruptos humores emendare potest. Cardantus.
Ad vlcera.
Noui qui antelucano medij veris tempore, men¬
se nimirum Maio, stratis super gramina linteami¬
nibus, rorem exciperent, expressum decoque¬
rent, despumarent, & tum demum panniculos in
eius decocto madefactos, successu admodum foe¬
lici, vlceribus phagaedenicis applicarent: & sic
abstersa, siccataque roris acrimonia ad vnguem
conso¬