1015
LIBER V. 205
consolidarent, vnà incocto aluminis, & olibani
momento. Mizaldus.
Escharoticum cutim celerrimè per forans.
Saepe nobis contingit, vt cutim seu carnem
rodere ac perforare celerrimè velimus, non satis
fidentes sectioni: aliàs mollissimum medicamen¬
tum descripsimus, nunc efficacissimum, ex aqua
enim saponis, aut lixiuio tinctorum, quod ex ci¬
neribus roboris fit, conficitur hoc modo, librae
duodecim lixiuij acerrimi super calcem viuam,
& roboris cinerem superfunduntur, permittun¬
turque destillare, inde super aliam calcem & ci¬
nerem denuo infunditur, repetiturque donec
uum sustineat aqua. Inde adduntur chalcanti vn¬
ciae singulae in singulas libras, aut dimidium, & in
aeneo lebete sensum spissatur, donec extractum
cogatur in pastillos: cochleari enim sensim ex¬
trahitur, hoc in octaua parte horae, si rectè praepa¬
ratum fuerit, perforat. Cardanus.
Vt scias an membrum aliquod sit syderatum.
Si quis experiri volet num membrum aliquod am¬
putandum, verè syderatum fuerit, & sphacelismo ta¬
ctum, partem eam porrorum, quae virescit, con¬
tundat, & vna nocte membro superponat. Id si
postridie liuorem aut nigrorem nonnihil exuerit,
significabit vitale adhuc esse, sin minus, mortuum
& iustè amputandum, ne pars syncera trahatur.
Experimentis multis confirmatum fuisse mihi fi¬
dem fecit Hispanus quidam arcanorum naturae
explorator indefessus, quod posteris imperti¬
tum volui. Mizal.