509
THEORICA.
133
elementorum, in quibus sunt virtutes,
quae mundificant, generant, & corrum¬
punt. Et ideo scias, quòd elementa sim¬
plicia sunt extra corruptionem & gene¬
rationem, & causa est, quia non sunt obe¬
dientia nobili naturae, quę omnia facit na¬
sci. Et ideo nos & omnes philosophi prae¬
decessores dicimus, quòd magisterium
nostrum potest fieri naturaliter, nisi de
quatuor elementis, quę dicimus compo¬
sita coniunctim, & diuisim. Et in illis na¬
tura, quae est homogenea metallorum,
quiescit integraliter & deportatur.
Quomodo lapis noster mutat se
in omnibus qualitatibus
elementarijs.
CAP. LXXI.
HAEc est lapidis nostri natura, quae
potest mutari in omnes qualitates
elementales, in quas bonus considerator
artis vult mutare. Et ista elementa dicta
sunt qualitates compositae, quae habent
posse conuertendi naturam hanc de qua¬
litate in qualitatem, primò in siccum, se¬
cundò in humidum, tertiò in frigidum,
S v
quartò