509
RAYMVNDI LVLLI
quartò in calidum, secundum quod pars
naturae per diuisionem, vel tota per con¬
iunctionem ad complexionem sui elemen¬
ti fuerit confortata vel debilitata. Fili la¬
pis noster nunquam fieri potest, nisi de
pura natura, prout quilibet sapiens Arti¬
sta scire duobus modis potest, scilicet, sci¬
entia speculatiua cum intellectu modera¬
ta, & experientia visibili perfectae lucidita¬
tis & claritatis magnae. Et de hac sola natu¬
ra facta est tantummodo nostra medici¬
na, & sine ista non, prout declarare pro¬
ponimus in secunda parte huius libri.
Cui nihil miscere velis, si videre ipsius po¬
tentiam intendas, nisi tantummodo res,
quae sunt de sua propria natura, à quibus
habet confortari atque nutriri, quousque
fortitudo suae naturae, quae debilitata fuit
ab illis rebus possit cresci per nutrimentum
perfectum contra bellum ignis. Fili quo¬
niam haec materia est de substantia subti¬
li, & statim intrans ac penetrans elemen¬
torum qualitates, & in qualitatem illius
elementi, quam reperit abundantiorem
in illa conuertitur: ideo quando lapis no¬
ster rotatur, & ruminauit omnia elementa
secundum velle naturae, & intrauit purus,
& mundus in regione ignis sui, tunc ignis
philo¬