821
710 ANDREAE LIBAVII D.
impossibile est salem & caetera esse priora
in arte medica. Est & elenchus [GR]κατά τι[/GR]
Etsi enim salsedine seu salsa affectione
sal prior sit; non tamon subiecto me¬
dico prior est. Assumto ergo negato,
& probationibus repudiatis paralogis¬
mus collabitur. Hippocrates cum in¬
finitarum mentionem facit de singula¬
ribus loquitur, non de praeceptis quae
sunt catholica; neque etiam de humo¬
ribus & elementis; sed his quae ex illis va¬
rie sunt mista; quorum crases reuera ne¬
mo potest numero comprehendere. At¬
tendant studiosi (nam horum gratia hoc
scriptum est concinnatum) Propositio¬
nem sophismatis huius affabre retorque¬
ri in Paracelsum posse. Ante enim osten¬
dimus Paracelsum docere, quod cibus in
tria chymica principia diuidatur, ee
quorum vno quod est mercuriale fiat san¬
guis, & ex hoc humores fixi. Debet au¬
tem principium vltimum esse, nec am¬
plius distribui in heterogenea. Assuma¬
mus ergo ad propositionem positam; quod
in principiis Paracelsicis semper detur ali¬
quid prius, sicut ostensum est; Conse¬
quens ergo, Paracelsicos vera scientia
carere, si quid roboris est in paralogismo.
Sed ad nostra.
Nemo cum de axiomatis medicis, quae
agunt
Retorsio pa¬
ralogismi in
Paracelsi¬
cis.