509
THEORICA.
135
quòd aer in dicta substantia dominetur,
hoc est, quòd lapis noster de natura aerea
sit generatus. Nam alio modo proprietas
aeris in eo dominari non posset, nisi de ve¬
ra eius substantia generaretur. Pari modo
per oppositum est de duobus alijs elementis:
sed pro causa antè dicta ipsorum substan¬
tia in aeris substantiam conuersa est. Qua¬
re tibi sit reuelatum, quòd substantia ae¬
ris exiuit à substantia aquae, sicut aquae
substantia exiuit à substantia terrae. Qua¬
re patet, quòd à terra exiuit tota lapidis
nostri substantia mirabilis. quoniam si
natura ipsius non esset in aliquo esse sub¬
stantiali, iam siccitas neque frigiditas, quae
debent esse in temperamento ignis & ae¬
ris in dicta natura non possent ligari, pro¬
ut opus est ad perfectam fixionem. Ideo
necesse est tibi terram habere subtilem, &
non illam, quam cum pedibus calcas, sed
illam, quae volat supra caput tuum, quam
accipe & amplectere, & charam tene, pro¬
pter ipsius proprietatem. quia sine ipsa
nullum fixum temperamentum fieri potest. De¬
istius temperamenti natura philosophus
loquendo dicit, quòd non est calida, nec
frigida, nec humida, neque sicca, & tamen
vtrumque est. Dicimus, quòd non plus
tenet