509
RAYMVNDI LVLLI
tenet de vna quantitate quàm de alia, nisi
quantùm opus est eius temperamentum
suae proprietatis, quae per concordanti¬
am facta est de differentia speciali nostro¬
rum elementorum. Et qui ad tale veniat
temperamentum dignus erit poni ad me¬
sam duodecim parium.
Quòd medicina debet esse de
subtili substantia.
CAP. LXXIII.
IDeo vos intellectu filij potestis cogno¬
scere, quòd medicina nostra debet esse
de pura & subtili substantia. quia sic no¬
bis dimisit philosophus in scriptis per do¬
ctrinam probatam in veritate clarae expe¬
rientiae dicens: Quare tibi dicimus, quod
opus est, quòd de fortiori & subtiliori
substantia, & fusionis liquabilioris medi¬
cina nostra sit, quàm sint corpora metallo¬
rum & fixioris retentionis, quàm argen¬
tum viuum in sua natura. Ideo tibi dicit
philosophus Hermes, quòd separes subti¬
le à spisso, & purum ab impuro ad haben¬
dum dictam substantiam, & simplum à
grosso, vt de leuiori & meliori puro no¬
stra possit fieri medicina ad finem perfe¬
ctionis, sed in in faciendo ipsam separati¬
onem non est parua scientia. Sed multi sunt,
quibus