509
THEORICA.
136
quibus propter intellectus cęcitatem haec
separatio est abscondita. Et quando ipsi
non intelligunt illud, etiam non intelligunt
rem, in qua in praesumptione inflati sunt,
quòd aestimant intellectum habere aper¬
tum, & habent ipsum totum inseratum
& clausum, sicut ista ars potest eis manife¬
stare in clara experientia, quae est in veri¬
tate. Ideo ista scientia tibi sit speculum ve¬
ri intellectus, si viam rectam habere cupis
in alijs scientijs. quia ista tibi monstrat ra¬
tione tangentem veritatem per claram ex¬
perientiam, quia illa non suffert aliquam
probationem, nec rationes, nec argumen¬
ta logicalia, quae sunt longinqua & remo¬
ta de claro intellectu. Et plures alij sunt,
qui non possunt intelligere, nisi quantum
possunt corporaliter videre scilicet res quotidi¬
anas & mundanas, & in in illis per nimiam vi¬
sitationem intellectus ipsorum est iunctum
& ibi arrestatum. Et ideo, cùm illud est op¬
positum, & contrarium sine aliquo medio
ad nostrum rectum & verùm intellectum, & illa
de causa ipsi proiecti & multum remoti sunt
de nostro naturali magisterio, sicut popu¬
lus expulsus & condemnatus de nostro
supremo secreto. Tibi autem fili, qui
nos intelligis, es de electis in arte nostra
diuisi¬