1015
220 DE SECRETIS
Vnguentum ad capillos nigros tingendos
eiusdem.
Accipe flores nucum, contunde optimè, atque
cum oleo communi misceantur, fiatque vnguentum,
quo capilli inungantur.
Lixiuium optimum ad capillos nigros
tingendos.
[[Recipe Baccarum myrthi,}
Sumach,}
Saluiae.}
Nucum cupressi,}
Myrobalanorum citrin.}
Myrobal. chebulorum.}
{ana quantum satis est.
Coquantur omnia in lixiuio, vsque ad tertiae partis
consumptionem, fiatque lixiuium, quo caput la¬
uetur. Idem.
Aliud capillos nigros efficiens.
Recipe Lumbricorum terrestrium, vstorum,
vel foliorum ficus nigrae, in puluerem redactorum,
Olei amygdalarum dulcium, singulorum quan¬
tum satis est. Misceantur, fiatque vnguentum ad
capillos. Alexius.
Aliud, quo matrona quaedam Veneta
est vsa.
Recipe Olei tartari calidi quantum satis est,
inungatur spongia vel pecten, quo capilli pectan¬
tur ad Solem, capite prius loto. Quod cùm ter¬
quotidie factum fuerit, fieri nequit, quin septem
diebus capilli nigri reddantur. Caeterùm si odo¬
ratos eos facere voles, postremò capillos, oleo ben¬
jouino