1015
LIBER. V. 221
niouino inungito: quoniam capillos non solùm
odoratos, sed etiam nigros reddit, & est rarum.
Alexius.
Ad praecauendam canitiem.
Lacte canino caput & capillos inungito. Res
experta est. Nostradamus.
DE CAPILLIS AVGENDIS.
Vt pili nascantur citò.
Combustarum apium cinis, cum soricis sterco-
re, si rosaceo illeueris oleo, nascentur, & in manus
palma: quibus & addere ritè poteris auellanae, ca¬
staneae, dactylorum, & reliquorum fabalium ci¬
nerem: ex omnibus enim renascendi vis destrui¬
tur, vel prodeunt molliores. Ioan. Bapt. Porta.
Ad barbam & capillos gignendos, qui postea
non defluant.
[[Recipe Apes in cinerem combustas, quot vo¬
lueris,
Semen lini vsti & triti tantundem,
Olei lacertarum viridium ]] (fit autem hoc, si
lacertae virides viuae in phialam aliquam vitream,
olei communis plenam, ad ignem, vsque ad reso¬
lutionem ponantur: deinde ad Solem per quinde¬
cim, vel viginti dies sinantur) quantum satis est:
misceantur, & fiat vnguentum, quo partes pilis
nudę, manè & vesperi inungantur, & sic breui re¬
nascentur capilli, & non decident. Verùm caput
sequenti lixiuio prius lauandum erit:
[[Recipe lixiuij ex cineribus quantum satis est,
Capillorum Veneris,