821
714 ANDREAE LIBAVII D.
Nunc ergo Neoparacelsus ille triobo¬
laris Bacularius est, vt qui principia me¬
dica scit quidem aliquatenus, at, sicut pa¬
storatum suum, abiurat, & pernegat con¬
stanter, quo grauius omnia illa, quae in
alios iecit, in ipsum impingenda sunt
crimina. Qui autem fortuito & infeli¬
citer curent, si ignorat Neoparacelsus,
consulat historias suorum, & noscat se
ipsum, videns quid sibi manticae intergo
sit. Cum vera medicinae axiomata neget,
neque etiam physicam teneat veritatem,
& remotissimus ab arte in tenebris palpi¬
tet, si curat, quid aliud, in quo confidat,
habet, quam fortunam, & fatum? Essen¬
tias rerum putat se dare, & ne vllo quidem
digno argumento ostendere potest id, quod
praeparauit essentiam rei esse. Salem Ve¬
neris porrigit: at id est vitriolata aerugo;
praebet spiritum vitrioli, at est phlegma.
Comedit arsenicum sicut butyrum, at in¬
terim stercus eius & cadauer offert, cum
ens arsenicale non sit nisi purum putum
venenum. Sicut autem in medicinarum
materia errat, ita vagatur fortuito in
morbis, quos ex salibus mineralibus, vi¬
triolatis, aluminosis, tartareis, &c. confi¬
cit, cum haec nihil sint nisi symbolica vo¬
cabula. Itaque pro re vmbram rei arripit.
Ex his duobus necessario sequitur etiam
tertium
Bacularius
Triobolaris.
Forte curans.
Alienae pro
essentiis por¬
rigens.
Ens arseni¬
cale.
Morbi ex sa¬
libus.