821
ANTIGRAMANIA. 713
inuisus ratione deliret. At de medicis, qua
tales, assumtum nego. Perpetuitas axio¬
matum artis, ex eius essentia exstructa est,
nec secundum accidens, id est, ex arte Vul¬
cania, fortuito motu, &c. Sed propriis
caussis essentialibus & finalibus in primis,
inde etiam efficientibus, effectis, subie¬
ctis, adiunctis, &c. scientiam parit. Assum¬
pti probatio friuola & inanis est. Axio¬
mata enim de humoribus neutiquam a
medico per accidens sciuntur, sed per se ex
artis substantia. Omnia autem illa medi¬
cis nostris ascripta egregie conueniunt Pa¬
racelsicis, vt partim facile patet, partim a
nobis dictum expositumque est. Nunc ad
flosculos & fructus consectarios, Neopa¬
racelsi virulentia & procacitate dignos.
Omnes redeunt in ipsum autorem vnico
saltem axiomate, nempe hoc: Qui artis
medicae ab initio mundi vsque huc com¬
probata principia interna repudiat, & ex¬
otica quaerit, is ab arte tantum abest, quan¬
tùm ab eius principiis, quantoque perti¬
nacius in exoticis haeret. Iam assume de
Paracelsicis, & nominatim de nouo seu
recens nato Paracelso, & conclude, quod
ab arte longissime absit, consectaria illa
purchre emergent, nempe quod vt immun¬
dus canis & amica luto sus, aut anguis &
vipera sacrario medico sit arcendus & re¬
liqua.
Nunc
Yy 5
sic ut ars sit
externum
principium.
Axiomata
medica de
humoribus.
De conuitiis
in Paracelsi¬
cos [sic] reper¬
cussis.
Canis.