509
RAYMVNDI LVLLI
gidiorem vertitur. Et ideo oportet, quòd
aqua ibidem dominetur, & in se contine¬
at alia elementa, ex quibus natura per di¬
uisionem se habet postea verti de qualita¬
te in qualitatem. Et hęc est res nostra, quae
in se continet omnia quibus indiges in
nostro magisterio. Et ideo dat intelligere
ratio scripta philosophicè per Hermetem,
quòd sicut omnes res factae fuerunt ex
vna sola re per potentiam supremam se¬
mentificè, & exiuerunt à massa confusa
globosa, voluntate diuina miraculosa:
sic lapis noster natus est & exiuit ab vna
compacta massa confusa, in qua omnia
sua quatuor elementa sunt contenta per
naturam creata, de qua per voluntatem
Dei & operationem naturae noster lapis
postea nascitur.
Quomodo philosophi appellauerunt
massam confusam, & de diuisi¬
one ipsius, & de natura ele¬
mentorum suorum.
CAP. LXXVIII.
PRo hac massa confusa nominanda
fili similitudinariè philosophi eam
nomi¬