509
THEORICA.
142
nominauerunt totum mundum. Nam in ipsa
sunt quatuor elementa confusa, quae se¬
parari possunt, & diuidi quodlibet ad
partem suam, impregnata ex natura quin¬
ta, & per quàm separantur & sunt separa¬
ta. Ergo fili, elementa ab illa massa separa¬
per industriam sapienter, quae à nobili
mouetur intelligentia, & reperies natu¬
ram quę in ipsis est in quatuor partes diui¬
sam, & quaelibet pars illius naturae ornata
erit & induta qualitate sui elementi. Quia
pars quae remanserit pro terra, erit in sic¬
citate complexionata. Et illa, quae pro
qua remanserit magis pura & magis sub¬
tilis est conuersa in qualitatem frigidam.
Et illa, quae pro aere remanserit, reperie¬
tur in qualitate humida conuicinante
qualitate ignis. Vide ergo fili naturam,
quae erat in toto composito integrali¬
ter, primò frigida, & postea reuersa est in
principalibus qualitatibus elementarijs
se. in siccitate, frigiditate, & humiditate, &
calore per diuisionem elementorum. Et
sicut quodlibet elementum habet parti¬
cipationem cum sibi propinquiore, sic
quaelibet pars huius lapidis vel naturae
habet maiorem affinitatem sibi pro¬
pinquiori, quàm habeat illi, quae sibi
est