509
THEORICA.
143
ori elementorum compositorum, ex qui¬
bus elementa sunt per ea, quae superius
dicta sunt. Ideoque suprà dictum est & ad¬
iungendum propinquiora propinquio¬
ribus, & affines suorum affinium. Nam scis,
quòd natura sicca vel pars illius, quae est
sui elementi terrestris, non habet potesta
tem vertendi se in naturam humidam, nec
se ligandi parti humidae, quae est de natu¬
ra aeris propter duas causas contrarias.
na est, quòd terra & aer sunt contrarij, &
in qualitatibus discrepantes. Quoniam
terra per naturam, quam habet est sicca &
frigida, & aer per partem naturae quàm te¬
net est humidus & calidus. Et ideo natura¬
sicca in humidam, & frigida in calidam
conuerti non possent, nisi primò quaeli¬
bet ipsarum per sua transeant media, quae
sunt germana extremitatum. Quoniam
scriptum est pro reformanda natura, quòd
contraria existentia quaelibet ipsorum in
sua natura non bene possunt simul ligari,
ni si primò mutantur de sua contraria qua¬
litatè in mediam, quae participat veris ex¬
tremitatibus per affinitatem naturae. Et
ideo natura terrae non potest conuerti in
naturam aeris, nisi primò vertatur in na¬
turam aquae: nec natura ignis potest con¬
uerti