509
RAYMVNDI LVLLI
uerti in naturam aquae, nisi primò verta¬
tur in naturam aeris. Quoniam nullus
transitus potest fieri vnius extremi ad al¬
terum, nisi prius transeat per media ger¬
mana. Nam quando volumus facere tran¬
situm de prima extremitate ad tertiam,
portet transire per gradus medios. Quare
fili aqua & aer sunt germana media ele¬
mentalia scalae rotundae, per quae natura
ab extremis elementalibus habet transire
antequam operationes suas complere pos¬
sit veniendi ad perfectionem. Nam aqua
est frigida & humida, & per frigiditatem
participat cum aere, & per suum humorem
rarificat terram eam alleuiando. Et per
frigiditatem suam aerem condensat eum
constringendo. Ita, quòd quando aqua
conuertit terram ad naturam suam, po¬
stea potest eam in aerem conuertere per
concordantiam humiditatis, quam terra
ab aqua suscepit, & frigiditatis, quam aer
recepit ab aqua quae eum constrinxit, &
sic per consequens est aer medium ignis
& aquae, cùm aer sit humidus & participat
aquae, & cùm calidus participat igni, & per
suum humorem condensat ignem & ver¬
titeum in naturam aeris per inspissatio¬
nem, & per suum calorem attenuat & inte¬
neriscat