1015
230 DE SECRETIS
pes videantur. Quod si abijcere, & pristinae albe¬
dini restituere velis: Acetum, limonis succum,
& colophoniam extillabis, talisque lotura nigrum
illud abijcit, & propulsat. Idem.
Ad mulierum fucos deprehendendos.
Purpureus mulierum color si fucatus est, de¬
prehenditur commansis granis cymini, vel nu¬
chleolo allij demorso ab ipsis. Nam si natiuus est,
durabit: si vero cerusatus, hydrargyratus, aut ci¬
trini vnguenti illitu conquisitus, statim obsolescet.
Langius.
DE FACIE DETERGENDA
& emaculanda.
Ad faciei maculas, & omnes lentigines.
[[Recipe Myrrhae contritę q. s. est
Ouorum alba N. j.
Aquae vitae parum.]]
Misceantur & contundantur optimè, deinde de¬
stillentur, donec aqua omnis emanarit: cui deinde
tantum lactis virginei addatur, quantum dicta
qua appenderit, & seruetur in vase vitreo. Lac au¬
tem virgineum fit, quando Lithargyrium in ace¬
to coquitur, & colatur: deinde aliquid olei tarta¬
ri additur, & erit aqua lacti similis. Quando autem
vti voles, faciem prius aqua, in qua furfur aliquan¬
diu fuerit, abluito cum linteo, vel panno rubro,
quod melius est, fricando benè: deinde cum lin¬
reo, albo mundo facies exiccata fuerit, supra dicto¬
vugnento faciem vngito, manè & vesperi, & per se
siccari permittito, atque hinc rem admiratione di¬
gnam videre licebit. Alexius.
Aliud