1015
LIBER V. 231
Aliud ad idem.
Si aurum candens, & ignitum in vino genero¬
so saepius extinguatur, & si cum tantillo tartari
misceatur, omnes maculas, quamlibet foedas, ex
quauis parte corporis abstergit, & cohonestat:
verò faciem leprosam, ac rubicundum nasum
& verrucosum emendat. Lemnius.
Aqua ad faciei serpigines, naeuos, aliasque huius¬
modi maculas.
[[Recipe Salnitri
Tartari albi, sing. lb. j.]]
Terantur per se singula, deinde permisceantur,
cribrentur, & fiat puluis subtilissimus. Quo facto,
in catinum aliquod collocetur puluis, ex quo massa¬
formetur, sacchari modo alta, deinde carbo accen¬
sus super acumen eius ponatur, & sic per se com¬
buretur. Quoniam cum salnitrum tenuium hu¬
midarumque sit partium, tartarum verò crassarum,
per se comburi, atque in massam quandam mutari
necesse est. His sic se habentibus, in scutellam ali¬
quam, massa vel placenta illa immittatur, superin¬
fundendo aquam calidam, digitisque frangatur, quous¬
quę optimè dissoluatur: deinde cum per filtrum
colatum, & in ollam nouam ad ignem vt vix ferueat, po¬
sita fuerit, donec siccetur, puluis (in quouis om¬
nis continetur) in fundo relictus, seruetur. Quo fa¬
cto sumito ampullam, cui indantur aceti destillati¬
vnc. iiij. aquae vitae ter destillatę vnc. j. mox puluis
supradictus infundatur, permisceatur, atque ad So¬
lem per dies tres collocetur, vase optimè cooper¬
to, & seruetur. Quum verò vti voles, mane & ve¬
speri serpigines, aliasque huiuscemodi maculas la¬
uato, & paucis admodum diebus integrè sana¬
p 4