62
De secretis nature
¶Item Fili quodlibet dictorum elementorum habet proprium subiectum in indiui¬
duis specierum, in qua sua caliditas maior est quam qualitates aliorum elementorum,
sicut fili in pipere. in quo magis viget proprietas ignis quam in croco, & in
aloe, in quo magis est de complexione aeris quam in mirobalanis, & sic de
alijs rebus similibus istis, vnde facio istam rationem. Omnem effectum consequi
oportet naturam suę causę, si igitur ignis, qui est causa omnium rerum calefactibilium
maiorem sui proprietatem habet in spera sui & fua proprietas ibi magis reperi¬
tur quam proprietas aliorum, sicut in rebus calefactibilibus de complexione ignis
oportet quod maior sit caliditas quam humiditas, vt appareat concordantia in¬
differentia existens inter causam & suum effectum, & vt appareat differentia inter
rem calidę complexionis & rem humidam, vel siccam. & c. Quia si vna res habe¬
ret in se duas complexiones ęquales, sicut in pipere caliditas & siccitas, si
essent in eodem gradu, esset piper ęqualiter siccum, sicut calidum, & sic est pos¬
sibile habere has duas complexiones ęquales contra frigiditatem, & sic possi¶¬
bile esset quod frigiditas & humiditas essent ęquales contra caliditatem & sic¬
citatem, quod est impossibile, quia sic non inueniretur aliquod speciale indiuiduum,
in quo qualitas vnius elementi esset prędominans, vt denominationem cape¬
ret ab illo, sicut piper, quod denominationem accipit ab igne, quia calidum.
Aloes quod denominationem accipit ab aere, quia humidum. Mandragora ab
aqua, quia frigida. Mirobalanus a terra, quia siccus. Hoc autem est impossibile
quia sequeretur irregularitas in indiuiduis naturalibus, ex eo quod non haberet
magis instinctum ad qualitatem vnam quam ad aliam. Ex quo fili notare potes, quod
sicut quodlibet elementum dominationem propriam secundum suam naturum habet in sua
propria spera, in qua alterum non habet ita magnam dominationem, sicut habent
propria indiuidua substantialia, in quibus magis quamitas vnius elementi prędo¬
minatur alteris. Exemplum, natura ignis est calidus proprie, siccus a proprieta¬
te. Nam caliditas maior est in igne quam siccitas, quim proprietas maior est in
qualibet re quam appropriata. Sic eim fili, est in indiuiduis, quę oportet ha¬
bere vnam propriam qualitatem aliam appropriatam, ex eo quod effectus sue causę
correspondere debet. Hoc probatur fili mi per regulas duodecim, quiasi ignis
qui est causa alicuius calefactibilis, est calidus & siccus, ignis in illo calefa¬
ctibili non potest transmittere extra se similitudinem suam, nisi cum suo ca¬
lore & siccitate, & per modum naturę caloris, & siccitatis, & iterum aliarum con¬
plexionum. Sic igitur in indiuiduo per ignem causantem oportet maiorem esse ca¬
liditatem quam siccitatem, & sic siccitas depressior. Et ficut diximus de igne,
ita intellige de alijs qualitatibus elementorum, sicut ignis in sua spera pro¬
pria est forma, & alia elementa sunt materia quia calefacta sit sua propria
qualitas in indiuiduis naturalibus existens est forma extensa, & diffusa su¬
per omnes alias elementorum, & qualitates, quę sunt igni.
Ex quo fili multum bene concluditur ipsam qualitatem ignis in subiecto ignis
maiore esse quam alteram qualitatum, & sic talis qualitas in simili subiecto est
rex, qualitas vero quę magis concordat militem dicimus, vltima vo qualitas