62
Libellus.
quę primę contrariatur, est sclaua. Exemplum fili tibi dabimus, vt facilius
possis intelligere mouendo te ipsum ad obiectandum. Nam piper est calidum
proprie, siccum a proprietate, caliditatem vero maiorem oportet esse in illo quam
siccitatem, nec humiditatem, nec frigiditatem. Est ergo in pipere caliditas
rex, nunc vero quia siccitas magis cum igne concordat quod altera aliarum, est sic¬
citas in igne, vel pipere regina. Et quia post siccitatem humiditas cum cali¬
ditate concordat humiditas in pipere est miles. Et quia frigiditas caliditati
contrariatur est aqua seu frigiditas in pipere sclaua, & ideo vltimo siccitas
est in subiecto igneo. Fili secundum conditionem maioritatis & minoritatis si¬
tuati sunt gradus in rebus naturalibus, sicut fili piper habet quemcunque
gradum caliditatis, ista caliditas est in illo maior, vt supra probauimus, er¬
go alię minores illa propria, & sic sequitur distinctio ęqualitatis indiui¬
duorum, quam aliqui asserunt esse impossibilem. Nunc fili quia regina ma¬
gis cum rege concordat quam miles nec sclaua, reginam oportet esse maiorem in re¬
gia domo quam miles, nec sclaua. Et ideo quia regem regina sequitur, et non est tan¬
ta sicunt rex, illa minor est & vno gradu interior quam rex, & cognominatem.
tertia. Et sic siccitas in pipere est in tertio gradu. Et quia post reginam miles
maior est in domo regis, illa minoritas dicitur alius gradus inferior. Infe¬
rius quidem dicitur sedus, & sic in pipere est humiditas in sedo gradu. Item
quia post militem sclaua minor est in domo regis quam nullus alius; illa mino¬
ritas alter gradus inferior isto dicitur. qui nominatur & primus. Et sic fili
concluditur, quod piper est calidum in quarto gradu, siccum in tertio, humidum in se¬
cundo, frigidum in primo. Et sicut diximus fili de pipere, quod habet comple¬
xionem igneam, sic potes dicere de alijs rebus & qualitatibus respiciendo ma¬
ioritate concordantie. Preterea fili stias quod non omnis res naturalis habet
quattuor gradus in se integre, sed ex illis habet degradate. Et ad melius
intelligendum formamus puncta quattuor in quocunque gradu cuiuslibet
qualitatis, quę quidem puncta sunt tanquam medium, per quod mouetur intellectus
ad intelligendum res quantum habent de vna compositione vel de alia. Fili val¬
de est confusa doctrina de gradibus, adeo quod non est scientia in mundo,
quę tam parum sciatur, sed hic in summa breui breuiter tractabimus. Et pri¬
mo dicimus, quod res quę sit calida in quarto gradu omnes alios gradus habet
integros, & sic dehumidis frigidis, &c. Sed res quę sit in tertio gradu ca¬
lida, est in secundo sicca, & in primo humida, & in duobus punctis frigida.
Resquę est in tertio gradu humida est frigida in secundo, calida in pri¬
mo, sicca in duobus punctis primi gradus, & sic de alijs. Item resquę in
secundo gradu est calida, est in primo sicca, & in tribus punctis alterius gra¬
dus humida, cum duobus punctis frigida. Item resquę est in primo gradu
calida, est in tribus punctis alterius gradus humida, & vno puncto vni¬
uersaliter frigida. Et sicut posuimus exemplum de calidis; ita potes dehu¬
midis dicere, & etiam de alijs. ¶Item fili multę & diuerse opinio. fuerunt
in hac intentione super calidum in primo, & cal. in secundo, & cal. in tertio,
c ijj