509
THEORICA.
149
one attractationis aeris, quae facta est per
confortationem caloris acuti, sapore hu¬
moris, qui est materia ignis, & totius natu¬
rae. Ergo fili pone de calore alto in natura¬
inferiori, ad confortandum suam siccitatem,
& mortificandum suam frigiditatem, per
temperamentum cognitum ratione na¬
turae. Nam scias, quòd maxima frigiditas
est mortificationis ignis causa, & durifi¬
cationis, & grossioris naturae attractatiuae
causatae à calore & humore. Fili calor na¬
turae debet per humiditatem radicalem
temperari, vt vapor calidus per nimiam
suam actionem non cremet, aut ardeat
materiam nostri chari infantis, quae tem¬
perantia facta est tantummodo per addi¬
tamentum naturae sui humoris, quousque
veniat ad gradum illius acuitatis tempe¬
ratae, per quàm possit penetrare inuisibi¬
liter omnes partes naturae humidae, & po¬
nere formam suam, ac eam figurare in ma¬
teria aeris. Debes videre fili, quomodo
hoc temperamentum debet fieri, qualiter,
& in quo loco debeat creari. Et causa rei
tibi dicimus, posse naturae reuelando,
quòd per subtractionem humidi radica¬
lis fit intantum, quòd calor naturae exci¬
tatus & expeditus per stimulationem no¬
bis
V v