509
RAYMVNDI LVLLI
bis monstrat dictam actionem. Ideo tibi
opus est, ne illud transeas, ne compositum
se exaltatum reperiat, vel separatum à tota
sua natura. Quia postea videre non posses
ita promptè, nec propriè naturam deper¬
ditam in corpore infigere sine parte ipsi¬
us. Et si haec pars esset omnino remota à
corpore praedicto, & postea velles in suum
initium ponere per viam corrigendi de¬
fectum, esset tibi multum graue, propter
causam tardationis, & sicut praediximus,
natura ipsius non esset ita bene radicali¬
ter, & per suas proprietates infixa in suo
corpore per hanc artem, nisi fieret hoc in¬
genio forti atque subtili huius magiste¬
rij, quod est multum graue fieri, tanquam
per aerem. Si natura, quae multum omni¬
bus suis adhaeret intelligentijs, ad com¬
plendum & finiendum completè suas
perationes non ministraret, quia per ar¬
tem à Deo non est intellectus, quòd pri¬
mae virtutes in corruptionibus suis pri¬
mis occultae, & in corruptione suorum
obiectorum debilitentur. Ideo fili opus
est tibi, quòd auises te in prima corrupti¬
one, & intelligas bene istius praesentis vl¬
timae conclusionis ordinationem.
De