LIBER
V.
243
gratis
libenter
illis
impertiam.
Si
dissectum
in
par¬
ticulas
raphanum
dolio
vini
immergas,
foetorem
omnem,
ac
graueolentiam
(si
quae
insit)
adhaec
a¬
corem
in
se
recipiet,
ac
contrahet.
Qui
ne
ibi
ta¬
bescat,
&
vitium
trahat,
confestim
eximendus
est:
&
si
opus
fuerit,
recens
iniiciendus.
Mizaldus
de
Secret.
hort.
Vinum
ne
corrumpatur.
Ne
vina
corrumpantur,
cutis
vitis,
sympathia,
&
quia
exiccat:
nec
non
alumen,
dum
nouum
est,
&
antequàm
ferueat,
immixta,
efficiunt.
Cardanus.
Vinum
corruptum
vt
reparetur.
Tacendum
non
est,
quod
sicuti
à
brassica
vini
sapor
in
dolio
facilè
corrumpitur,
ita
odore
bę¬
tae,
folis
eius
demersis,
facilè
reparatur.
Mizal¬
dus
Horto
medico.
Vinum
pendulum
quomodo
comrigatur.
Vinum
pendulum
sic
corrigitur.
Sumito
cerae
virgineae
lb.
j.
vel
quantum
sufficit,
incidatur
mi¬
nutim,
&
in
vino
ponatur,
&
breui
tempore
pri¬
stinam
suam
naturam
acquiret.
Ex
lib.
manuscripto,
Ad
vinum
reparandum.
Vinum
vitiatum
reparabis,
si
in
aliud
dolium
illud
transfundis,
quod
prius
derasum,
&
à
foeci¬
bus
detersum
fuerit,
nec
non
decocto
calido
fo¬
liorum
lauri,
myrti,
hormini
hortensis,
quae
nostra
est
orualla,
iuglandis,
aut
radicis
ireos,
vel
bacca¬
rum
iuniperi,
probè
ac
diligenter
elotum.
Vbi
in
vsum
voles
depromere,
colorem,
odorem
ac
sapo¬
rem
sanè
quàm
gratum
exhibebit.
Mizaldus.
q
2