62
Libellus
multum euidenter patet, quod res quę calida est in quarto gradu est sicca in
tertio, humida in secundo, trigida in primo. Hęc sit tibi regula generalis ad
iudicandum de alijs qualitatibus ponendo in medio figuram. C. secundum quam
potes iudicare de complexione & gradibus medicinarum simplicium & compo¬
sitarum. ¶Quęstio. Pater cur quędam medicinę quarti gradus sunt mortife¬
rę. & quędam non. ¶Solutio. Fili. Quim quędam sunt calidę, humidę, siccę, fri¬
gidę in vltimo puncto quarti gradus, quędam in terrio, quędam in secundo, vel
in primo, vnde fili facies talem regulam generalem. ¶Omnis medicina quę est in
quarto puncto quarti gradus calida, humida, frigida, sicca mortifera est
Exemplum de calidis, vt napellus, cardus, visci, squilla sola, & oleandrum
eum occiduntur cerui. De humidis vt argentum viuum. Item de frigidis vt cicuta
& cerebrum capiti. De siccis vero vt arsenicum album, vel rubeum, azarnech, aes
vstum, viride aes, gipsus. & ct. Vnde fili quamtum declinant a quarto puncto
canto minus sunt mortiferę vt squilla, quę cum miscetur cum multitudine ali¬
arum non est mortalis sicut sola, & solatrum quod non est tam nociuum sicut
arsenicum, & iusquamus qui non est tam nociuus sicut cicuta, & mercurialis,
vel litaria, quę non sunt tam nociuę sicut argentum, & sic de alijs rebus si¬
milibus istis. Quęstio. Pater. Quare magis interficiunt res existentes
in vltimo puncto quarti gradus calidę, humidę. & c. quam res quę existunt in
vltimo puncto aliorum graduum. ¶Solutio. Fili. Quia pius in eis retinetur
simplicitate essentię componentis, quę simplicitas est in subtili mate¬
ria naturata plus quam in alijs gradibus, iuxta hoc sufficit tibi exemplum, quod
superius diximus de basilisco & fulgure. Et vt facilius intelligas medici¬
narum gradus, hic vero tibi octo figuras faciemus, perquas poteris moue
re intellectum tanquam medium directiuum ad intelligendum hoc, quod de gradibus
superius fecimus. In primis enim quattuor figuris continetur scientia quat¬
tuor medicinarum simplicium in vltimo puncto quarti gradus existentium,
& in alijs quattuor illarum rerum, quę sunt in quarto gradu.s.in tribus pun¬
ctis, & in alijs quattuor de illis, quę sunt in tertio, & de alijs quattuor de
illis, quęsunt in secundo, & sic de alijs quanttuor de illis, quę sunt in primo.
Dicto de gradibus medicinarum, congruum est vt dicamus de earum virtu¬
tibus & proprietatibus, vt cum illas applicuerimus ad coelum nostrum reddan¬
tur eiusdem virtutis in millecuplo quam si per se agerent.
¶Sequitur canon. XXV. qui te docebit prius, quę sunt res attractiue. Fili in
pręsenti canone sumus de intentione, vt reuelemus tibi quę sunt res ant¬
tractiuę, vt a corpore nostro attrahi possit quęcunque res nociua, sicut fero¬
rum. lignum. apostema. & est. & sunt quę sequuntur.
Magnes / Serapinum / Assafetida / Maiorana
Al. / Sulphur / Cataputia / Apium
Pulmones / Armoniacum / Taplia / Pulegium
Aristo.longa / Petroleum / Dictamus ru. / Adeps cumicu.
Lolium / Scopia regi / Cachimia.