1015
LIBER V. 263
Ne quis ebrietatem sentiat.
Qui caprinum pulmonem tostum ederit, ebrie¬
tatem non sentiet, etiam si bibendi certamine pro¬
uocetur. Africanus.
Vinosos abstemios reddere.
Multi suat, cùm vinum liberalius hauriant, vt
nil eis perniciosius sit, in morbos, & denique in
mortem incidant: at eos aspernari, & abhorresce¬
re si voles, & Clitorius fons longè abest: Anguil¬
las tres, vel quatuor vino immersas sinito, dum
moriantur: ebrioso vinum admoueto, & pertae¬
descet, semperque oderit, nec amplius bibet, vel quam
minimè modestius degens. Mullum quoque vi¬
no suffocatum (Athenaeus memoriae prodidit) si¬
protinus à viro absumatur, veneris impediendae
potestatem habere: si à muliere, nunquam eam
concipere. Porta.
Vinosos abstemios reddere. aliter.
Obseruato, vbi noctua niduletur, illius ona
praeripias, elixata infanti in commessatione prae¬
beto, semper inde vina perosuro. Iarcas.
An futura sit vini copia.
Vpupa si cecinerit antè quàm vites germinent,
futuram vini copiam praesagire aiunt. Mizaldus,
Ceruisia vt per totum annum intorrupta &
integra maneat.
Ceruisia, apud Germanos, quae Martio fit men¬
se, sine vitio totum seruatur annum. Cardanus.
Ad languescentem ceruisiam.
Ceruisiam vbi à genuino sapore degenerauit,
aut vbi languescit, medicatis odoratisque rebus re¬
r 4