LIBER
V.
265
mora,
aut
prunula.
Idem
etiam
prestabit
violę
altilis
qui
nobis
caryophyllata
dici
solet,
flos
spectatissi¬
mus
vino
immissus.
Porta.
Acetum
vt
subito
fiat.
Si
acetum
subitò
facere
voles,
tusam
betae
radi¬
cem
in
vinum
conijcies,
post
horas
tres
in
acetum
degenerabit.
Mizal.
Vt
acetum
vini
naturam
adsciscat.
Vt
vinum
subacidum,
aut
acetum
vini
naturam
adsciscat,
porri
semine
effeceris,
aut
iniectis
pam¬
pinis,
ac
capreolis
vitis.
Lemnius.
Acetum
vt
fiat
arte.
Acetum
fit
sale
imposito,
&
re
quacunque
acri¬
quae
non
putrescat
(expertus
sum
ego
piper)
lu¬
cro
ingenti
si
siliquastrum
seruetur.
Fit
&
igne:
cum
enim
feruet,
inde
exponitur
soli,
aceto
iam
admixto,
totum
facilè
acescit.
Cardanus.
Acetum
vt
ex
aqua
fiat.
Pyra
agrestia
triduo
seruantur
in
cumulo,
inde
aqua
superfunditur
pauca,
singulisque
diebus
vsque
ad
dies
xxx.
Licet
etiam
post
haec
repetere:
nam
sublata
dulci
parte,
tum
putredinis
auxilio
aqua
in
acetum
transit.
Dactyli
enim
&
cariae,
&
vuae
expresso
dulciore
succo,
inde
aqua
addita,
primô
quidem
ac
secundô
vinum,
tertiò
verò
acetum
acerrimum
detrahitur.
Cardanus.
Contra
sitim,
ex
calore.
Contra
sitim
ex
calore
prouenientem,
detinean¬
tur
in
ore
crystalli,
coralli,
argentum,
saccharum
r
5