509
THEORICA.
161
veram medicinam. Quando igitur transi¬
eris ad secundampartem gradus secundi,
adde iam curatum sulfur cum fermento
lauato & abluto, quod appellatum est vn¬
guentum, vt totum conuertatur in fer¬
mentum, ergo totum vnguentum erit.
quoniam scitum est, & cognitum, quòd ille qui
dat formam, cum eo concordat quod illam
recipit. Item apparet, & suprà positum est,
quòd omnis generatio debet esse ex conue¬
nientibus naturae, quae formas portat, &
virtutes coelestes in se, & haec est causa,
quare pręparatio nostra suppleri non po¬
test, nisi fortè virtute longitudinis temporis
per multos errores in prima parte fermen¬
tum supplet, & complet per suas virtutes bene¬
temperatas, & multum bene digestas, tem¬
poris per breuitatem sine impedimento
magno. Si hoc scias in secunda parte face¬
re, & in hoc transimus cursum naturae,
quia finit suam operationem vna dige¬
stione sua sola. Et nos facimus per fermen¬
tum illud, quod natura digestione sua iam
compleuerit. Et ideo habeas in te praepa¬
rationes notas, & patientiam in longa
psarum mora. Nam omnis prolixitas tem¬
poris est in opere naturae, quia non ope¬
ratur nisi per modicum. Et praeparationes
non
Y