509
RAYMVNDI LVLLI
non facimus nisi in terminis reuolutorum
temporu perfectae sunt, sicut res aliae per
naturam creatae. Fili nisi nostras agnoscas
praeparationes nunquam habebis thesau¬
rum omnibus electis praeparatum, & bea¬
ti qui illum intelligunt.
Quomodo Artista debet intelligere,
quando lapis perdit suam natu¬
ram & minuitur, ad illum
emendandum.
CAP. XCII.
PEr haec fili tibi dicimus, quòd opus
est tibi, quòd scias in prima parte
mendare lapidem, qui perdit de sua pri¬
ma virtute temperata in toto regimine
praeparationis: nam in illa praeparatione
indiget reuerti, & transire de illa ad maio¬
rem per partem gradus secundi. Ideo fili
tibi dicimus, quòd de tanto magis elon¬
gatur à suo temperamento per mortifica¬
tiones corporis factas in prima parte, tanto
magis perdit de sua prima natura, & est
corpus passum tanquam homo in magna
existens infirmitate per turbationem suorum
spiritualium virtutum ab eo separatarum, &
elongatarum per resolutionem ipsarum,
quam continuè passum est. Et hanc rem
labili¬