821
728 ANDREAE LIBAVII D.
licet similes, sartores, & sutores, quan¬
quàm forte nullus eorum abiecto cucullo
paganus seu profanus factus est, sicut tu
deserta professione Theologica e pagano
pastore in scurram abiisti. Gloriaris & de
mecoenatibus tuis. At tu nullum inuenire
poteras, cum tuum purulentum vomitum
eructares aduersus medicos. Repente ex¬
titerunt prorepentes ex parturiente mon¬
te, sicut mus ille ridiculus, aut seminatis
draconis dentib. enati id quod fieri potest.
Nam tu hic Medeae auxilio adiutus bonam
fecisti sementem. Sed pari fortuna, qua
conciliati sunt illi tui patroni euanescent,
teque prostituent solum. Nicolaum Maium,
quem multi boni viri norunt, eiusque in¬
genium & liberalitatem & experiuntur, &
quam te, maioris aestimant, quique cum Ga¬
lenicis medicis non raro solent conuersari
amice & familiariter, non puto adeo demen¬
tem fore, vt approbet illa tua virulenta so¬
phismata, ne dum defendat. Si volueras
quaestione veritatem cognoscere, cur non
thesi & problematice egisti, atque ita prius
explorasses, quam statuisses adeo vesane?
Scit ille neque Galenicos omnes consentire
de mineralium vsu, at interim abiectis to¬
tius medicinae praeceptis, neutiquam di¬
gladiari. Ego plurimum tribuo minerali
notitiae, & recto vsui: plurimum Chymiae:
atque
Mecaenates
Paracelsici.
Nicolaus
Maius hono¬
ris gratia no¬
minatius.
Chymia ve¬
ra honoran¬
da.