821
ANTIGRAMANIA. 727
Nihil hic nisi mendacium est. Videre
aliud non possum. Excoquendum illud
Neoparacelsi scriptum in posterum igni
est, & Vulcani oculis obiiciendum. Dispo¬
nuntur hic heterogenea & dissentanea
pro homogeneis & consentientibus. Ra¬
mea virga opus erat. Sed hic quoque cuculum
agit Sophista. Opium pro apio dare, cuius
est, nisi eius, qui vitriolum pro sale porri¬
git? Qui arsenici cadauer, pro eius essentia
vendit? qui aquam vitrioli pro eius oleo?
Nolo de aliis dicere.
Tandem minitatur Galenicae disciplinę
vltimam fauillam. O quam trepidamus?
Quam pallemus? si in vinis sunt illi tui Phi¬
losophi & medici, noris in viuis etiam esse
philosophos & medicos nostros, quo¬
rum Deus longe erit validior, quam ille
Chaldaicus. Facient hi medici, vt totus
tuus Vulcanus non tantum suos amittat
oculos, sed & tuos tuorumque omnes pro¬
fundis immergat tenebris, quas, vt Aegy¬
ptij, etiam palpare possitis. Sed qui sunt
illi medici tui? Tu ipse nempe. Cum enim
scribas illos nobis manifestaturos errores
de purgantibus: tu autem mox tractatum satis
luculentum & virulentum de iis edideris, tu
tuam cecinisti cantilenam, teque ipsum pano¬
niis coronasti pennis sine arbitro honori¬
fico? Sed quos censores requiris? Tui sci¬
licet
Zz 4
Vitiosa dis¬
positio So¬
phista.
Vltimae mi¬
nae in Gale¬
nicos.
Medici Pa¬
racelsici
sunt ille ipse
Graman pa¬
stor fugiti¬
uus.
Censores Pa¬
racelsici.