1015
270 DE SECRETIS
lieris in conceptione visionem foetum conforma¬
re: nam saepè imagines & statuas adamarunt mu¬
lieres, quibus similes foetus ediderunt. & sępè scri¬
ptis proditur mulieres nigros, & villosos peperis¬
se filios: & causam homines rimati, vbi multa di¬
uexarunt ingenia, picturas in parietibus reperie¬
re ex aduerso existentes, quibus foeminae dum ve¬
nereo fungerentur munere, oculi detinebantur,
eaque cogitatione animus affectus, similes foetu¬
ras referebant. Vnde quod vsu venit, memoriae
mandandum iudico, & quod maximè salutare
remur esse, & saepè occurrens omnibus praecepi,
vt in eorum conspectu, Cupidinis, Adonis & Ga¬
nimedis effigies pendeant, vel materia parentum
solida, inde venerem exercentes mulieres, animo
versent, vt fortissima imaginatione animus ra¬
piatur, & grauidae diutius contemplentur, & par¬
tus inde genitus eum imitabitur, quem ipsae co¬
euntes mente conceperint: nec parùm id profu¬
turum scio. Cùm id saepius praecepissem, audiuit
mulier, statimque candidum marmoreum pue¬
rum, beneque formatum ante oculos sibi propo¬
suit: talis enim exoptabat formae puerum, coe¬
undo, & vterum gerendo, quàm saepissimè animo
eum deuoluebat, enatumque postea foetum osten¬
dit mater obesulum, nec à marmoreo simula¬
chro dissimilem, ita pallentem, vt verum imita¬
retur marmor: & veritatis experientia patuit.
liquae artificio sunt laudatae, successusque fauit.
Ne sint praeterea inordinati coitus, neue in latera,
sursumque fiant: plerisque enim hoc in causa
fuit, vt diuersa orirentur mon¬
stra. Porta.
Quomodo