509
RAYMVNDI LVLLI
cam. intellige ergo naturae intentionem
& suae operationis, & totius vniuersionis
eius. quia prima mutatio respicit ad vnum
actum, & per intentionem illius ipsa agit
& per illam transitur ad actionem secun¬
dam mutatiuam, quae tertiam respicit mu¬
tationem. Et nulla istarum finiri potest
sine alterius adiutorio, cùm se habeat fie¬
ri per contrarias operationes, prout senti¬
re potes per corporum solutionem, quae
est causa congelationis spiritus, & conge¬
latio spiritus est causa dissolutionis cor¬
poris. Et sic quilibet respicit actum suum
differentem cum ratione discordantiae.
Haec est erratica elementorum conuer¬
sio, quam intelligere bene tibi opus est,
& si bene intelligis, resplendebit intelle¬
ctus tuus vberaliter & plenè, ac conforta¬
tio & debilitatio, que factę sunt in nostro
supremo secreto, & in omni corpore na¬
turae. Nam per illas est omne temperamen¬
tum, vel distemperamentum nostri ma¬
gisterij, quae sunt latitudo complexionis
De latitudine complexionis, & quo¬
modo ex duobus terminis com¬
prehenditur.
CAP. XCV.
Omnis