509
THEORICA.
165
Omnis latitudo complexionis fili,
cuiuscunque sit specici, ad tempe¬
ramentum, vel distemperamentum verti¬
tur. Et ideo primae differentiae complexi¬
onis sunt duae tantùm, scilicet, Tempera¬
ta complexio, & distemperata. Temperata
est illa, in qua primae qualitates per mixti¬
onem disrumpuntur, quousque veniant
ad illum terminum per quem resultat me¬
lior dispositio compositi, secundum illum
modum, qui suae speciei debetur. Nam in qua
libet specie absolute est temperamentum,
quod quidem est tale ad suam speciem re¬
spectu suae indiuidualitatis. & complexio
distemperata est illa, in qua corpus solare
à meliori dispositione recedit per domi¬
nationem quarundam qualitatum pri¬
marum. Quare apparet, quòd cùm in nul¬
la complexione possit aliqua dominari
qualitas, nisi simpliciter vel compositè,
deo omnis complexio distemperata, vel
erit simplex vel composita. Simplex est il¬
la, in qua vna qualitas tantum domina¬
tur, sicut in nostro lapide siccitas cum qua¬
litate simplici dominatur. Nec intelligas,
quòd dicamus adeo simplam, quin cum
alijs participat in aliquo: nam hoc esset
contra rationem complexionis, cum sit qua¬
litas
Y v